King's Bench Quitclaim
Dublin Core
Title
King's Bench Quitclaim
Description
A May 7 copy of Cecily Chaumpaigne's quitclaim for Geoffrey Chaucer, entered at the King's Bench.
Creator
Cecily Chaumpaigne
Source
King’s Bench 27/477 m. 58d
Publisher
The National Archives, Kew KB 27/477
Cannon, Christopher. "Raptus in the Chaumpaigne Release and a Newly Discovered Document Concerning the Life of Geoffrey Chaucer." Speculum 68 (January 1993): 74-94.
Date
1380-05-07
Language
Latin
Text Item Type Metadata
Text
Memorandum quod Cecilia Chaumpaigne filia quondam Willelmi Chaumpaigne & Agnetis uxoris eius die lune proximo ante festum pentecostes isto eodem termino coram domino Rege in propria persona sua venit & profert hic in curia quoddam scriptum quod cognoscit esse factum suum & pecit illud irrotulari & irrotulatur in hec verba—Noverint universi per presentes me Ceciliam Chaumpaigne filiam quondam Willelmi Chaumpaigne & Agnetis uxoris eius remisisse relaxasse & omnino pro me & heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Galfrido Chaucer armigero omnimodas acciones tam de feloniis transgressionibus compotis debitis quam aliis accionibus quibuscumque quas erga dictum Galfridum unquam habui habeo seu quovismodo habere potero a principio mundi usque in diem confeccionis presencium In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Beauchamp' tunc camerario domini Regis domino Johanne Clanvowe domino Willelmo de Nevylle militibus & aliis Datum Londonie primo die maij anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum tercio.
Collection
Citation
Cecily Chaumpaigne, “King's Bench Quitclaim,” Cecily Chaumpaigne, accessed June 7, 2023, http://chaumpaigne.org/omeka/items/show/3.