Goodchild and Grove Quitclaim Chaucer

Dublin Core

Title

Goodchild and Grove Quitclaim Chaucer

Description

A June 28 document (entered June 30) by Goodchild and Grove releasing Chaucer.

Creator

Richard Goodchild and John Grove

Source

City of London Records, Pleas and Memoranda, A. 23, m. 5 b

Publisher

London Metropolitan Archives: City of London
Chaucer Life-Records, Pt. IV, No. 137

Date

1380-06-28

Language

Latin

Text Item Type Metadata

Text

Chaucer.—Vltimo die Junij, anno regni Regis Ricardi secundi secundo, Ricardus Goodchild et Johannes Groue, armurer, recognouerunt subsequens scriptum esse factum suum, in hec verba:

Nouerint vniuersi nos, Ricardum Goodchild, coteler, et Johannem Groue, armurer, ciues Londonie, remisisse, relaxasse, et imperpetuum pro nobis, heredibus, et executoribus nostris quietum clamasse Galfrido Chaucer, armigero, omnimodas acciones, querelas, et demandas quas versus dictum Galfridum vnquam habuimus, habemus, seu aliquo modo habere poterimus, vel aliquis nostrum habere poterit infuturum, racione alicuius transgressionis, conuencionis, contractus, compoti, debiti, vel alterius rei cuiuscumque, realis vel personalis, inter nos et predictum Galfridum vel aliquem nostrum inite vel facte a principio mundi vsque in diem confeccionis presencium. In cuius rei testimonium presentibus sigilla nostra apposuimus. Datum Londonie, vicesimo octauo die mensis Junij, anno regni Regis Ricardi secundi a Conquestu quarto.

Collection

Citation

Richard Goodchild and John Grove, “Goodchild and Grove Quitclaim Chaucer,” Cecily Chaumpaigne, accessed December 5, 2022, http://chaumpaigne.org/omeka/items/show/4.